Страница:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/206

Эта страница не требует вычитки



30. Impotentes, et illi qui malum non fecerunt, statim rehabeant terras suas, et recuperent damna sua in curia domini regis; et puniantur accusatores quod amodo rex non credat eis de facili, et talis poena fiat eis qualis debet fieri illis qui injuste fecerunt fideles regis exhaerodari, sine tamen periculo vitae et mutilationis et exhacredationis; malitiose accusati statim rehabeant terras suas et recuperent damna sua in curia regis ut supra.

31. Mulieres autem habeant haeroditates suas et dotes de primis dominis; de terris autem maritorum qui fuerunt contra regem, habeant secundum quod rex statuit, et redimantur.

32. Redemptio eorum qui fuerunt contra dominum regem stet, sed in illis qui in nullo fuerunt contra regem, nec stet redemptio; sed statim rehabeant terras suas et recuperent damna sua, ut supra.

33. De malitiose accusatis dictum est et accusantes puniantur ut supra. Submissio facta dicto domini regis vel aliorum dominorum per vos vel per concordiam vel pacem factam stet in robore suo.

34. De Simone de Monteforti comite et filiis comitis nihil dicimus, quia dominus rex Angliae factum eorum posuit in manus regis Franciae.

35. Omnes recepti in pace per illos qui habuerunt potestatem, remaneant in statu in quo recepti sunt. Omnes qui redempti sunt non teneantur respondere de damnis et transgressionibus per eos lactis super illos quos impugnaverunt tempore turbationis praedictae, sed damna et transgressiones ex utraque parte remittantur, salva tamen actione cuicunque se non intromittenti de dicta turbatione et salvo quod ad ecclesiam pertinet.

36. Et quia periculosum videtur quod castra essent in potestate eorum qui male egerunt, contra regem, dicimus et providimus de castris de Eardele, Byham et Certeleye, quod pro ipsis detur rationabile excambium.

37. Omnes de cetero teneant firmam pacem, et nullus faciat homicidia, incendia, roberias, nec aliquas transgressiones contra pacem; et qui fecerit et convictus fuerit habeat judicium et legem secundum consuetudinem regni.

38. Item omnes quorum interest jurent super Sancta Evangelia, quod nullus capiet vindictam, nec procurabit, nec consentiet, nec fieri sustinebit quod vindicta capiatur, occasione turba-