Страница:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/204

Эта страница была вычитана



23. Provideant etiam se domini legatus, rex, et Henricus de Alemannia, quod eligant xii, qui ista diligenter et fideliter exsequantur, et illa faciat dominus rex et haeredes sui firmiter obrservari (it mauuteneri. Isti inquirant et compleant quae a supradictis xii. electis sunt ordinata, secundum formam ordinationum quae jam factae sunt; sin autem, faciant aestimationes rationabiles et veraces secundum quod xii. providebunt cxccutorcs.

24. Rirmarii qui fuerunt contra dominum regem careant firmis suis, salvis juribus dominorum quibus reddant censum annuum, detinentes firmas, et elapso termino revertantur ad veros dominos.

25. De castris aedificatis per cartas domini regis et consensum ejus et sine consensu exliaeredati, dicimus quod, post redemptionem solutam termino trium annorum, solvat dominus terrae infra sex annos custum qui imponebatur ante publicationem per consensum regis, vel rationabile escambium terrae.

26. Laici manifeste procurantes negotia domini comitis et complicium suorum, attrahendo homines per mendacia, per falsitates instigando parti comitis et complicium suorum, et detrahendo partem domini regis et filii sui, puniantur quantum valet terra eorum per duos annos.

27. Coacti vel metu ducti qui venerunt ad bellum, qui non expugnaverunt nec malum fecerunt; impotentes qui vi vel metu miserunt servitia sua contra regem vel filium suum; coacti vel metu ducti qui fuerunt praedones et cum principalibus praedonibus depraedationes fecerunt, et quando commode poterant, a praedationibus cessaverunt et ad domos suas redierunt, existentes in pace, redimantur quantum valet terra eorum per unum annum.

28. Emptores scienter rerum alienarum'valorem bonorum quae emerunt restituant, et sint in misercordia domini regis, qui contra justitiam fecerunt, quia illud inhibuit dominus rex jam dimidio anno elapso.

29. Illi qui ad mandatum comitis Lcycestriae ingressi sunt Norhamptoniam, nec pugnaverunt nec malum fecerunt, si ad ecclesiam fugerunt quando regem venientem viderunt, et hoc sit attinctum per bonos; illi, qui tenebant de comite Leycestriae et venerunt ad mandatum ejus, solvent quantum valent terrae eorum per dimidium anni.

Isti qui ex feodo comitis tenebant solum sint in misercordia domini regis.