Страница:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/146

Эта страница не требует вычитки



24. Item petunt remedium de sectis de novo levatis in regno, tam ad comitatus et hundreda, quam ad curias libertatis, quae nunquam aliquo tempore fieri consueverunt.

25. Item petunt remedium de hoc, quod Judaei aliquando debita sua et terras eis invadiatas (tradunt) magnatibus et potentioribus regni, qui terras minorum ingrediuntur ea occasione: et licet ipsi qui debitum debent, parati sint ad solvendum praedictum debitum cum usuris, praefati magnates negotium prorogant, ut praedictae terrae et tenementa aliquo modo sibi remanere possint, dicentes quod sine Judaeo cui debebatur debitum, nihil possunt nec sciunt facere: et semper differunt solutionem dictae pecuniae, ita quod occasione mortis vel alicujus alterius casus, evidens periculum et manifesta patet imminere exhaeredatio his quorum praedicta tenementa fuerunt.

26. Item petunt remedium de Christianis usurariis, ut de Caursinis qui degunt Londoniis, cum Christianae religioni contrarium videatur manutenere vel fovere aliquos hujusmodi, saltem ex quo nomen Christiani induerunt. Et praeterea per eorum usuras plures depauperantur et destruuntur; et etiam plurcs mercandias venientes versus Londonias, tam per aquam quam per terram, occupant et emunt, ad magnum detrimentum mercatorum et omnium praedictae civitatis, et ad magnum damnum domini regis, quia cum dominus res talliat praedictam civitatem, in nullo participant nec participare volunt cum praedictis civibus in tallagiis et aliis domino regi faciendis.

27. Item petunt remedium de maritagiis alienatis, videlicet iu tali casu; si aliquis dederit alicui unam carucatam terrae in maritagio cum filia vel sorore habendam et tenendam cis et haeredibus do praedictis filia vel sorore exeuntibus, ita videlicet quod, si praedicta filia vel soror obierit sine haerede de corpore suo, terra cum pertinentiis integre revertatur ad ipsum qui terram dederit in maritagium vel ad haeredes suos; .et cum praedictum donum non sit absolutum sed conditionale, tamen mulieres post mortem virorum suorum in viduitate sua dant vel vendunt praedicta maritagia et infeodant pro voluntate sua, licet haeredes de corpore suo non habuerint, nec hujusmodi feofamenta hucusque aliquatenus fuerunt revocata. Unde petunt quod ex aequitate juris, ratione praedictae conditionis, sive per breve de ingressu, vel aliquo alio modo