Страница:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/142

Эта страница не требует вычитки



11. Item petunt remedium de abbatiis et prioratibus fundatis de feodis comitum et baronum, unde dominus rex ad vacationem dictarum domorum inde petit custodias, ita quod non possunt eligere sine voluntate domini regis: et hoc est in praejudicium comitum et baronum, cum servitia inde debita domino regi sustineant ut medii.

12. Item petunt remedium de hoc, quod dominus rex, aliquando pluribus dat per cartam suam aliena jura, dicens illa esse eschaeta sua, unde tales dicunt quod non debent nec possunt respondere sine domino rege. Et cum justitiarii hoc ostendunt domino regi, nihil justitiae in hac parte factum est.

13. Item petunt remedium, quod cum ipsi comites et barones habeant terras suas in pluribus comitatibus, justitiarii domini regis sint itinerantes uno tempore in omnibus comitatibus praedictis, ad placitandum de omnibus placitis, et de foresta simul et semel, et nisi ipsi comites et barones compareant coram illis primo die communis summonitionis, amerciabuntur ad voluntatem domini regis pro sua absentia, nisi habeant breve domini regis de acquietantia.

14. Item praedicti justitiarii capiunt finem gravem pro pulchro placitando de quolibet comitatu, ne occasionentur; et non debent emere jura, et de aliis pluribus occasionibus de placitis coronae. Et si villatae quatuor propinquiores ad mortem hominis interfecti vel submersi non accesserint, omnes de aetate xii. annorum praedictarum iv. villatarum graviter amerciabuntur.

15. Item petunt quod nullus possit firmare castrum supra portum maris, vel supra insulam infra inclusam, nisi sit de consensu concilii totius regni Angliae: quia plura pericula possent inde evenire.

16. Item de vicecomitum firmis et aliorum ballivorum liberorum qui capiunt comitatus et alias ballivas ad firmam, qui etiam habent comitatus suos ad tam altam firmam quod non possunt dictam firmam inde levare; nec amerciant homines secundum quantitatem delicti, sed ad redemptionem ultra vires eos arctant.

17. Insuper dicunt quod vicecomites ad duos turnos suos per annum demandant personalem adventum comitum et baronum tenentium baronias suas in diversis locis et comitatibus; et si non venerint ibi personaliter, amerciant ipsos sine consideratione et judicio; et hoc quia quilibet vicecomes dicit, quod in dictis turnis est justitiarius quoad diem.