Страница:Институции Гая (1891).djvu/466

Эта страница была вычитана
[IV, 60.
420
ставлена по преторскому праву, сейчас же с самого начала вещь, по поводу которой вчинен иск, определяется иначе следующими словами: „если окажется, что он отдал на сохранение такую-то вещь такому-то“, поэтому мы не должны сомневаться, что если кто-нибудь укажет в формуле in factum больше вещей, нежели отдал в депозит, то он проиграет тяжбу, так как, по-видимому, в формуле интенции указал больше. ——————————————————
^1) Ср. Inst. Iust. (4, 6) § 36: Sunt praeterea quaedam actiones, quibus non semper solidum, quod nobis debetur, sed modo solidum consequimur, modo minus. Ut ecce, si in peculium filii seruiue agamus; nam si non minus in peculio sit, quam persequimur, in solidum pater dominusue condemnatur; si uero minus inuenitur, hactenus condemnat iudex, quatenus in peculio sit; quemadmodum autem peculium intelligi debeat, suo ordine proponemus (cf. 4, 69. 73). § 37. Item si de dote iudicio mulier agat, placet, hactenus maritum condemnari debere, quatenus facere possit, id est, quatenus facultates eius patiuntur, itaque si dotis quantitati concurrant facultates eius, in solidum damnatur; si minus, in tantum, quantum facere potest. Propter retentionem quoque dotis repetitio minuitur: nam ob impensas in res dotales factas marito retentio concessa est, quia ipso iure necessariis sumptibus dos minuitur, sicut ex latioribus Digestorum libris cognoscere liceat (cf. Ulp. 6. et Boeth. ad Cic. Top. 17, 66. p. 378. Or. quem quae tradit de rei uxoriae actione ex hoc Gaii loco sumsisse credibile est). § 38. Sed et si quis cum parente suo patronoue agat, item si socius cum socio iudicio societatis agat, non plus actor consequitur, quam adnersarius eius facere potest; idem est, si quia ex donatione sua conueniatur. § 39. Compensationes quoque oppositae plerumque efficiunt, ut minus quisque consequatur, quam ei debebatur, namque ex aequo et bono habita ratione eius, quod inulcera actorem ex eadem causa praestare oporteret, in reliquum eum, cum quo actum est, condemnat, sicut iam dictum est. § 40. quae pertinet ad bonorum cessionem, Instinianus loco deductionis (§§ 65—68), quae item decoctorum condicionem spectat, posuisse et aliunde sumsisse credendus est.